- AURI Vena
- AURI Venain metallis: unde aurum effodiebatur, dictum est id, quod in glarea ac reliquo lapide, marmoris instar, nitebat; μαρμαρίζουσα πέτρα, et πέτρα ἀποςτίλβουσα, et μάρμαρον, Diodoro post Agatharchidem. De qua Plin. l. 33. c. 4. ubi de Hispaniae aurifodinis, Quod puteis foditur, Canalicium vocant, alit Canaliense: marmor id glareae inhaerens, non illô modô, quô in Oriente Sapphiro atque Thebaico aliisque in gemmis scintillat, sed micans amplexu marmoris. Nempe in sapphiro et Thebaico lapide et multis aliis gemmis auri guttae scintillant. Non eô modo in glarea aurosa, vel lapide auri venis divite, aurum micat, sed in modum marmoris nitidi fulget. Cuiusmodi lapis sive marmor caedebatur; coementa in mortariis lapideis pilô ferreô pinsebantur, donec in frusta comminuerentur, magnitudinem ervi aequantia. Ea dein frusta in molam mittebantur, ibique molebantur, adeo ut farina videretur. Postmodum aurum secernebatur, lavabatur, coquebatur, ut videre est apud Agatharchidem, Diodorum Sic. l. 3. Plinium loc. cit. Alios. Quia vero in huiusmodi lapide auroso, quem sic dicere liceat, uti Aurosam arenam, Lamprid. Heliogab. c. 31. vocat, saepe κέντρα occurrebant, vel micae auri purissimi, quae comminui frangique non poterant, eae seligebantur, nec cum reliquo pulvere coquebantur, uti diximus supra, in voce Auri Adamas. Plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 1075. uti de Auri coctoribus infra aliquid, ubi de Obryzo auro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.